

Liber Deuteronomii*
Caput 31: Versus 7
Vocavitque.Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce coelestem ingredimur patriam, qui ait:Nemo venit ad Patrem nisi per me[Joan. 14.]. Et:Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo[Joan. 3.]; qui enim unitur et per ipsum ascendit.